Gefunden 787 Ergebnisse für: Quoque

  • Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos ; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul. (Liber Isaiae 41, 23)

  • Quæ prima fuerunt, ecce venerunt ; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam. (Liber Isaiae 42, 9)

  • Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul. (Liber Isaiae 48, 13)

  • Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. (Liber Ieremiae 2, 16)

  • Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. (Liber Ieremiae 14, 18)

  • cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos. (Liber Ieremiae 25, 26)

  • Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ. (Liber Ieremiae 26, 20)

  • Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem. (Liber Ieremiae 39, 7)

  • Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt. (Liber Ieremiae 39, 8)

  • et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem præposuit rex Babylonis civitatibus Juda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula, et dimisit eum. (Liber Ieremiae 40, 5)

  • Omnes quoque Judæos qui erant cum Godolia in Masphath, et Chaldæos qui reperti sunt ibi, et viros bellatores, percussit Ismahel. (Liber Ieremiae 41, 3)

  • Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. (Liber Ieremiae 46, 21)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina