Gefunden 126 Ergebnisse für: Templo
Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. (Evangelium secundum Marcum 13, 1)
quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. (Evangelium secundum Marcum 14, 49)
Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. (Evangelium secundum Lucam 1, 21)
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. (Evangelium secundum Lucam 1, 22)
Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. (Evangelium secundum Lucam 2, 37)
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. (Evangelium secundum Lucam 2, 46)
Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et principes plebis quærebant illum perdere: (Evangelium secundum Lucam 19, 47)
Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus, (Evangelium secundum Lucam 20, 1)
Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: (Evangelium secundum Lucam 21, 5)
Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. (Evangelium secundum Lucam 21, 37)
Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. (Evangelium secundum Lucam 21, 38)
Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum. (Evangelium secundum Lucam 22, 53)