Gefunden 1242 Ergebnisse für: Tibi

  • Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. (Liber Leviticus 25, 16)

  • Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, (Liber Leviticus 25, 39)

  • Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. (Liber Numeri 6, 24)

  • Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. (Liber Numeri 6, 25)

  • Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. (Liber Numeri 6, 26)

  • Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. (Liber Numeri 10, 2)

  • Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. (Liber Numeri 10, 29)

  • Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. (Liber Numeri 10, 32)

  • Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. (Liber Numeri 11, 15)

  • ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. (Liber Numeri 11, 17)

  • Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? (Liber Numeri 16, 13)

  • Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. (Liber Numeri 18, 2)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina