Gefunden 1242 Ergebnisse für: Tibi

  • Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. (Liber Numeri 18, 8)

  • In sanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. (Liber Numeri 18, 10)

  • Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. (Liber Numeri 18, 11)

  • Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. (Liber Numeri 18, 12)

  • Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. (Liber Numeri 18, 19)

  • Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. (Liber Numeri 20, 18)

  • Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon. (Liber Numeri 21, 29)

  • paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. (Liber Numeri 22, 17)

  • Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. (Liber Numeri 22, 20)

  • Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? (Liber Numeri 22, 28)

  • Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. (Liber Numeri 22, 30)

  • Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: (Liber Numeri 22, 32)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina