Gefunden 1225 Ergebnisse für: Ergo

  • et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti (Liber Deuteronomii 10, 19)

  • si ergo obœdieritis mandatis meis quæ hodie præcipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra (Liber Deuteronomii 11, 13)

  • videte ergo ut impleatis cærimonias atque judicia quæ ego hodie ponam in conspectu vestro (Liber Deuteronomii 11, 32)

  • cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen ejus sub cælo cave ne obliviscaris (Liber Deuteronomii 25, 19)

  • quando ergo transieritis Jordanem erige lapides quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal et levigabis calce (Liber Deuteronomii 27, 4)

  • custodite ergo verba pacti hujus et implete ea ut intellegatis universa quæ facitis (Liber Deuteronomii 29, 9)

  • cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus pænitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 30, 1)

  • testes invoco hodie cælum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum (Liber Deuteronomii 30, 19)

  • Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Josue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus (Liber Deuteronomii 31, 3)

  • cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut præcepi vobis (Liber Deuteronomii 31, 5)

  • et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuæ voca Josue et state in tabernaculo testimonii ut præcipiam ei abierunt ergo Moses et Josue et steterunt in tabernaculo testimonii (Liber Deuteronomii 31, 14)

  • scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israël (Liber Deuteronomii 31, 22)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina