Gefunden 135 Ergebnisse für: Gratiam

  • dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis hujus ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum (Liber I Samuelis 27, 5)

  • et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud (Liber II Samuelis 2, 6)

  • cadensque Joab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Joab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui (Liber II Samuelis 14, 22)

  • heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem (Liber II Samuelis 15, 20)

  • et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum (Liber II Samuelis 15, 25)

  • et ait rex Sibæ tua sint omnia quæ fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex (Liber II Samuelis 16, 4)

  • sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui (Liber I Regum 2, 7)

  • et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Tafnes reginæ (Liber I Regum 11, 19)

  • dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas præstitit enim pater ejus mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon (Liber I Paralipomenon 19, 2)

  • et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis (Liber Thobis 1, 13)

  • nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum (Liber Iudith 10, 8)

  • et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in jucunditate quoniam gratiam invenisti coram me (Liber Iudith 12, 17)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina