Gefunden 255 Ergebnisse für: Heliae propheta Ahab et Syria et Achasia Samariæ

  • et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio (Liber II Paralipomenon 18, 19)

  • veneruntque nuntii et indicaverunt Josaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quæ est Engaddi (Liber II Paralipomenon 20, 2)

  • ambulavitque in viis regum Israël sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor ejus et fecit malum in conspectu Domini (Liber II Paralipomenon 21, 6)

  • adlatæ sunt autem ei litteræ ab Helia propheta in quibus scriptum erat hæc dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui et in viis Asa regis Juda (Liber II Paralipomenon 21, 12)

  • sed incessisti per iter regum Israël et fornicari fecisti Judam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti (Liber II Paralipomenon 21, 13)

  • sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim ejus inpulit eum ut impie ageret (Liber II Paralipomenon 22, 3)

  • fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum ejus (Liber II Paralipomenon 22, 4)

  • ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Joram filio Ahab rege Israël in bellum contra Azaël regem Syriæ in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Joram (Liber II Paralipomenon 22, 5)

  • qui reversus est ut curaretur in Hiezraël multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Ahab in Hiezraël ægrotantem (Liber II Paralipomenon 22, 6)

  • voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Joram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab (Liber II Paralipomenon 22, 7)

  • cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Juda et filios fratrum Ochoziæ qui ministrabant ei et interfecit illos (Liber II Paralipomenon 22, 8)

  • cumque hæc ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo (Liber II Paralipomenon 25, 16)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina