Gefunden 255 Ergebnisse für: Heliae propheta Ahab et Syria et Achasia Samariæ

  • erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem (Liber II Maccabaeorum 2, 4)

  • Nicanor autem ut conperit Judam esse in locis Samariæ cogitavit die sabbati cum omni impetu committere (Liber II Maccabaeorum 15, 1)

  • respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 14)

  • dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua (Liber Ecclesiasticus 46, 16)

  • in lege Domini judicavit congregationem et vidit Dominus Jacob et in fide sua probatus est propheta (Liber Ecclesiasticus 46, 17)

  • post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David (Liber Ecclesiasticus 47, 1)

  • et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat (Liber Ecclesiasticus 48, 1)

  • nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esajas propheta magnus et fidelis in conspectu Dei (Liber Ecclesiasticus 48, 25)

  • nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum ædificare et renovare (Liber Ecclesiasticus 49, 9)

  • et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor ejus et cor populi ejus sicut moventur ligna silvarum a facie venti (Liber Isaiae 7, 2)

  • eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliæ dicentes (Liber Isaiae 7, 5)

  • et caput Ephraim Samaria et caput Samariæ filius Romeliæ si non credideritis non permanebitis (Liber Isaiae 7, 9)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina