Gefunden 59 Ergebnisse für: Hiericho

  • dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum (Liber II Regum 2, 4)

  • accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete (Liber II Regum 2, 5)

  • videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliæ super Heliseum et venientes in occursum ejus adoraverunt eum proni in terram (Liber II Regum 2, 15)

  • et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire (Liber II Regum 2, 18)

  • et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum (Liber II Regum 25, 5)

  • trans Jordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Jordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Jasa cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 78)

  • qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et præcepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur (Liber I Paralipomenon 19, 5)

  • filii Hiericho trecenti quadraginta quinque (Liber Esdrae 2, 34)

  • et juxta eum ædificaverunt viri Hiericho et juxta eum ædificavit Zecchur filius Amri (Liber Nehemiae 3, 2)

  • filii Hiericho trecenti quadraginta quinque (Liber Nehemiae 7, 36)

  • et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et præoccupaverunt omnes vertices montium (Liber Iudith 4, 3)

  • et ædificaverunt civitates munitas in Judæa munitionem quæ erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris (Liber I Maccabaeorum 9, 50)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina