Gefunden 384 Ergebnisse für: Numquid

  • et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi et immolasti eis ad devorandum numquid parva est fornicatio tua (Prophetia Ezechielis 16, 20)

  • qui recedens ab eo misit nuntios ad Ægyptum ut daret sibi equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit hæc et qui dissolvit pactum numquid effugiet (Prophetia Ezechielis 17, 15)

  • ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda hæc fecerit morte morietur sanguis ejus in ipso erit (Prophetia Ezechielis 18, 13)

  • numquid voluntatis meæ est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat (Prophetia Ezechielis 18, 23)

  • si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes justitiæ ejus quas fecerat non recordabuntur in prævaricatione qua prævaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur (Prophetia Ezechielis 18, 24)

  • et dixistis non est æqua via Domini audite domus Israël numquid via mea non est æqua et non magis viæ vestræ pravæ sunt (Prophetia Ezechielis 18, 25)

  • et dicunt filii Israël non est æqua via Domini numquid viæ meæ non sunt æquæ domus Israël et non magis viæ vestræ pravæ (Prophetia Ezechielis 18, 29)

  • et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur iste (Prophetia Ezechielis 20, 49)

  • numquid sustinebit cor tuum aut prævalebunt manus tuæ in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam (Prophetia Ezechielis 22, 14)

  • et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid judicas Oollam et Oolibam et adnuntias eis scelera earum (Prophetia Ezechielis 23, 36)

  • hæc dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinæ tuæ et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insulæ (Prophetia Ezechielis 26, 15)

  • numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te (Prophetia Ezechielis 28, 9)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina