Gefunden 384 Ergebnisse für: Numquid

  • idcirco dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis (Prophetia Ezechielis 33, 25)

  • Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones ejus dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas (Prophetia Ezechielis 38, 13)

  • propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog hæc dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israël confidenter scies (Prophetia Ezechielis 38, 14)

  • Et accedentes locuti sunt regi super edicto Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod prævaricari non licet. (Prophetia Danielis 6, 12)

  • Et ait Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praëlier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. (Prophetia Danielis 10, 20)

  • numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri lætitia et exultatio (Prophetia Ioel 1, 16)

  • verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum (Prophetia Ioel 3, 4)

  • et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de juvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israël dicit Dominus (Prophetia Amos 2, 11)

  • numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis (Prophetia Amos 3, 3)

  • numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit prædam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit (Prophetia Amos 3, 4)

  • numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit (Prophetia Amos 3, 5)

  • numquid non tenebræ dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea (Prophetia Amos 5, 20)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina