Gefunden 334 Ergebnisse für: Succedunt Saul benedicens Dei

  • et elegit sibi Saul tria milia de Israël et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Jonathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua (Liber I Samuelis 13, 2)

  • et percussit Jonathan stationem Philisthim quæ erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebræi (Liber I Samuelis 13, 3)

  • et universus Israël audivit hujuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israël adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala (Liber I Samuelis 13, 4)

  • Hebræi autem transierunt Jordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum (Liber I Samuelis 13, 7)

  • ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustum (Liber I Samuelis 13, 9)

  • cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum (Liber I Samuelis 13, 10)

  • locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras juxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas (Liber I Samuelis 13, 11)

  • dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi quod si non fecisses jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum (Liber I Samuelis 13, 13)

  • surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros (Liber I Samuelis 13, 15)

  • et Saul et Jonathan filius ejus populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas (Liber I Samuelis 13, 16)

  • et egressi sunt ad prædandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul (Liber I Samuelis 13, 17)

  • cumque venisset dies prœlii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Jonathan excepto Saul et Jonathan filio ejus (Liber I Samuelis 13, 22)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina