Gefunden 334 Ergebnisse für: Succedunt Saul benedicens Dei

  • et nomen uxoris Saul Ahinœm filia Ahimaas et nomina principum militiæ ejus Abner filius Ner patruelis Saul (Liber I Samuelis 14, 50)

  • Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel (Liber I Samuelis 14, 51)

  • erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad prœlium sociabat eum sibi (Liber I Samuelis 14, 52)

  • et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum ejus Israël nunc ergo audi vocem Domini (Liber I Samuelis 15, 1)

  • præcepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Juda (Liber I Samuelis 15, 4)

  • cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente (Liber I Samuelis 15, 5)

  • dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël cum ascenderent de Ægypto et recessit Cineus de medio Amalech (Liber I Samuelis 15, 6)

  • percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quæ est e regione Ægypti (Liber I Samuelis 15, 7)

  • et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quæ pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt (Liber I Samuelis 15, 9)

  • pænitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte (Liber I Samuelis 15, 11)

  • cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et (Liber I Samuelis 15, 12)

  • dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini (Liber I Samuelis 15, 13)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina