Gefunden 334 Ergebnisse für: Succedunt Saul benedicens Dei

  • et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me (Liber I Samuelis 16, 17)

  • misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis (Liber I Samuelis 16, 19)

  • tulitque Isai asinum plenum panibus et lagœnam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul (Liber I Samuelis 16, 20)

  • et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est ejus armiger (Liber I Samuelis 16, 21)

  • misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis (Liber I Samuelis 16, 22)

  • igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus (Liber I Samuelis 16, 23)

  • porro Saul et viri Israël congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim (Liber I Samuelis 17, 2)

  • stansque clamabat adversum falangas Israël et dicebat eis quare venitis parati ad prœlium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen (Liber I Samuelis 17, 8)

  • audiens autem Saul et omnes viri israhelitæ sermones Philisthei hujuscemodi stupebant et metuebant nimis (Liber I Samuelis 17, 11)

  • David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Juda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros (Liber I Samuelis 17, 12)

  • abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prœlium et nomina trium filiorum ejus qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma (Liber I Samuelis 17, 13)

  • abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem (Liber I Samuelis 17, 15)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina