Gefunden 132 Ergebnisse für: dices

  • et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiæ (Liber Ieremiae 51, 64)

  • et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 2, 4)

  • et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis hæc dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant (Prophetia Ezechielis 3, 11)

  • cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 27)

  • et dices montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra (Prophetia Ezechielis 6, 3)

  • et dices ad populum terræ hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israël panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea (Prophetia Ezechielis 12, 19)

  • fili hominis vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 13, 2)

  • propter hoc loquere eis et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus homo homo de domo Israël qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum (Prophetia Ezechielis 14, 4)

  • et dices hæc dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea (Prophetia Ezechielis 16, 3)

  • et dices hæc dicit Dominus Deus aquila grandis magnarum alarum longo membrorum ductu plena plumis et varietate venit ad Libanum et tulit medullam cedri (Prophetia Ezechielis 17, 3)

  • et dices quare mater tua leæna inter leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos (Prophetia Ezechielis 19, 2)

  • fili hominis loquere senioribus Israël et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 3)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina