Liber Psalmorum, 115

Vulgata Latina

1 alleluja credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis

2 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax

3 quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi

4 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo

5 vota mea Domino reddam coram omni populo ejus

6 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus

7 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillæ tuæ disrupisti vincula mea

8 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

9 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus

10 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem







Kapitel: