1 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus dejudicat
2 usquequo judicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma
3 judicate egenum et pupillum humilem et pauperem justificate
4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terræ
6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis
8 surge Deus judica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus
Kapitel: