1. hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeæ usque ad cinerem

2. et mittam ignem in Moab et devorabit ædes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubæ

3. et disperdam judicem de medio ejus et omnes principes ejus interficiam cum eo dicit Dominus

4. hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Juda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata ejus non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quæ abierant patres eorum

5. et mittam ignem in Juda et devorabit ædes Hierusalem

6. hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Israël et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento justum et pauperem pro calciamentis

7. qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater ejus jerunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum

8. et super vestimentis pigneratis accubuerunt juxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui

9. ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cujus altitudo cedrorum altitudo ejus et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum ejus desuper et radices ejus subter

10. ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei

11. et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de juvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israël dicit Dominus

12. et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis

13. ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum fæno

14. et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam

15. et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam

16. et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus





“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina