Found 184 Results for: Absque

  • Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. (13a) Epistulae autem hoc exemplar fuit: “Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit: (13b) Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare. (13c) Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus, Aman nomine, (13d) indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata. (13e) Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem, (13f) iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis; (13g) ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete”. (Liber Esther 3, 13)

  • qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero; (Liber Iob 5, 9)

  • Numquid virere potest scirpus absque umore, aut crescere carectum sine aqua? (Liber Iob 8, 11)

  • tunc levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis. (Liber Iob 11, 15)

  • attamen absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas preces. (Liber Iob 16, 17)

  • Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus; (Liber Iob 21, 25)

  • nudi et incedentes absque vestitu et esurientes portant spicas. (Liber Iob 24, 10)

  • Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie; praevenerunt me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 27)

  • si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; (Liber Iob 31, 19)

  • si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius afflixi, (Liber Iob 31, 39)

  • en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. (Liber Iob 32, 19)

  • “Mundus sum ego et absque delicto; immaculatus, et non est iniquitas in me. (Liber Iob 33, 9)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina