Found 184 Results for: Absque

  • Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: “Devoratrix hominum es et faciens gentem tuam absque liberis”; (Prophetia Ezechielis 36, 13)

  • propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 36, 14)

  • Nec auditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis ultra et gentem tuam non facies amplius absque liberis”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 36, 15)

  • et dices: “Ascendam ad terram absque muro, veniam ad quiescentes habitantesque secure; hi omnes habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis”; (Prophetia Ezechielis 38, 11)

  • Et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala; confundantur absque ulla potentia, et robur eorum conteratur. (Prophetia Danielis 3, 44)

  • sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini”. (Prophetia Danielis 13, 23)

  • Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste”. Et ait rex: “Do tibi”. (Prophetia Danielis 14, 26)

  • Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis. (Prophetia Osee 1, 6)

  • Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium. (Prophetia Osee 1, 8)

  • Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”; (Prophetia Osee 2, 25)

  • Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae eis, cum recessero ab eis! (Prophetia Osee 9, 12)

  • “Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. (Prophetia Osee 13, 4)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina