Found 49 Results for: Conversus

  • et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Iudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius. (Liber I Maccabaeorum 9, 72)

  • Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni”. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)

  • Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 16, 8)

  • Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem. (Liber Sapientiae 16, 7)

  • Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam; et in novissimo agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris. (Liber Ecclesiasticus 12, 12)

  • sodalis et amicus ad inimicitiam conversus? (Liber Ecclesiasticus 37, 2)

  • Et dices in die illa: “Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me. (Liber Isaiae 12, 1)

  • Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum sanctitatis eius; et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos. (Liber Isaiae 63, 10)

  • Si autem tu commonueris impium, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. (Prophetia Ezechielis 3, 19)

  • Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 20)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, putasne vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores”. (Prophetia Ezechielis 8, 6)

  • Si autem commonueris impium, ut a viis suis convertatur, et ille non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti. (Prophetia Ezechielis 33, 9)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina