Found 1000 Results for: David in Hebron

  • Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu. (Liber I Samuelis 17, 57)

  • Et ait ad eum Saul: “De qua progenie es, o adulescens?”. Dixitque David: “Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum”. (Liber I Samuelis 17, 58)

  • Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 1)

  • Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 3)

  • Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum. (Liber I Samuelis 18, 4)

  • Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul. (Liber I Samuelis 18, 5)

  • Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris. (Liber I Samuelis 18, 6)

  • Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”. (Liber I Samuelis 18, 7)

  • Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: “Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum?”. (Liber I Samuelis 18, 8)

  • Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps. (Liber I Samuelis 18, 9)

  • Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam. (Liber I Samuelis 18, 10)

  • Et sustulit eam putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius secundo. (Liber I Samuelis 18, 11)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina