Found 1000 Results for: David in Hebron

  • Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset. (Liber I Samuelis 18, 12)

  • In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo. (Liber I Samuelis 18, 14)

  • omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos. (Liber I Samuelis 18, 16)

  • Dixit autem Saul ad David: “Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini”. Saul autem reputabat dicens: “Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum”. (Liber I Samuelis 18, 17)

  • Ait autem David ad Saul: “Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis?”. (Liber I Samuelis 18, 18)

  • Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor. (Liber I Samuelis 18, 19)

  • Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei; (Liber I Samuelis 18, 20)

  • dixitque Saul: “Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “Gener meus eris hodie”. (Liber I Samuelis 18, 21)

  • Et mandavit Saul servis suis: “Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis””. (Liber I Samuelis 18, 22)

  • Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis”. (Liber I Samuelis 18, 23)

  • Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “Huiuscemodi verba locutus est David”. (Liber I Samuelis 18, 24)

  • Dixit autem Saul: “Sic loquimini ad David: “Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis””. Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 25)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina