Found 153 Results for: Ecclesia Christum

  • Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus. (Actus Apostolorum 13, 1)

  • Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. (Actus Apostolorum 15, 3)

  • Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis. (Actus Apostolorum 15, 4)

  • Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, (Actus Apostolorum 15, 22)

  • adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: “Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis”. (Actus Apostolorum 17, 3)

  • Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum. (Actus Apostolorum 18, 5)

  • vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum. (Actus Apostolorum 18, 28)

  • Alii autem aliud clamabant; erat enim ecclesia confusa, et plures nesciebant qua ex causa convenissent. (Actus Apostolorum 19, 32)

  • Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. (Actus Apostolorum 19, 39)

  • Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum. (Actus Apostolorum 24, 24)

  • Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo; (Epistula ad Romanos 1, 8)

  • in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum. (Epistula ad Romanos 2, 16)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina