Found 541 Results for: Iesus multitudo
Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros. (Evangelium secundum Ioannem 21, 25)
Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, (Actus Apostolorum 1, 1)
qui et dixerunt: “Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum”. (Actus Apostolorum 1, 11)
Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, (Actus Apostolorum 1, 21)
facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. (Actus Apostolorum 2, 6)
Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes. (Actus Apostolorum 5, 16)
audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses”. (Actus Apostolorum 6, 14)
Qui dixit: “Quis es, Domine?”. Et ille: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris! (Actus Apostolorum 9, 5)
Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: “Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto”. (Actus Apostolorum 9, 17)
Et ait illi Petrus: “Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi”. Et continuo surrexit. (Actus Apostolorum 9, 34)
Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent syna gogam Iudaeorum et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo. (Actus Apostolorum 14, 1)
Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis. (Actus Apostolorum 14, 4)