Fundar 541 Resultados para: Iesus multitudo

  • Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros. (Evangelium secundum Ioannem 21, 25)

  • Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, (Actus Apostolorum 1, 1)

  • qui et dixerunt: “Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum”. (Actus Apostolorum 1, 11)

  • Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, (Actus Apostolorum 1, 21)

  • facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. (Actus Apostolorum 2, 6)

  • Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes. (Actus Apostolorum 5, 16)

  • audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses”. (Actus Apostolorum 6, 14)

  • Qui dixit: “Quis es, Domine?”. Et ille: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris! (Actus Apostolorum 9, 5)

  • Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: “Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto”. (Actus Apostolorum 9, 17)

  • Et ait illi Petrus: “Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi”. Et continuo surrexit. (Actus Apostolorum 9, 34)

  • Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent syna gogam Iudaeorum et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo. (Actus Apostolorum 14, 1)

  • Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis. (Actus Apostolorum 14, 4)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina