Found 178 Results for: Legem

  • Tu autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue praesides et iudices, ut iudicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet, qui noverunt legem Dei tui; sed et imperitos docete. (Liber Esdrae 7, 25)

  • Et omnis, qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter, iudicium erit de eo, sive in mortem sive in exsilium sive in damnum substantiae eius vel certe in carcerem”. (Liber Esdrae 7, 26)

  • percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universas uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, qui timent praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat. (Liber Esdrae 10, 3)

  • Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque, qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi. (Liber Nehemiae 8, 2)

  • Ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo; et dedisti eis iudicia recta et legem rectam, mandata et praecepta bona. (Liber Nehemiae 9, 13)

  • Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et praecepta et mandata et legem praecepisti eis in manu Moysi servi tui. (Liber Nehemiae 9, 14)

  • Vexaverunt autem te et rebellaverunt contra te et proiecerunt legem tuam post terga sua; et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos, ut reverterentur ad te; feceruntque blasphemias grandes. (Liber Nehemiae 9, 26)

  • Et contestatus es eos, ut reduceres eos ad legem tuam; ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudicia tua peccaverunt, quae si fecerit homo, vivet in eis, et dederunt umerum rebellem et cervicem suam induraverunt nec audierunt. (Liber Nehemiae 9, 29)

  • Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non attenderunt mandata tua et testimonia tua, quae testificatus es in eis. (Liber Nehemiae 9, 34)

  • Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, ianitores et cantores, oblati et omnes, qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum et filiae eorum, omnes, qui poterant sapere, (Liber Nehemiae 10, 29)

  • Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem promiscuum ab Israel. (Liber Nehemiae 13, 3)

  • Et accersivit Raguel Saram filiam suam, et accessit ad illum. Et, apprehensa manu illius, tradidit eam illi et dixit: “Duc secundum legem et iudicium, quod scriptum est in libro Moysis dari tibi uxorem. Habe et duc ad patrem tuum sanus. Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem”. (Liber Thobis 7, 12)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina