Found 178 Results for: Legem

  • “Secundum legem quid oportet fieri Vasthi reginae, quae Asueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluit?”. (Liber Esther 1, 15)

  • Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. (15a) Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur. (15b) Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. (15c) Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: (15d) “Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. (15e) Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae. (15f) Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. (15g) Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia. (15h) Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc. (15i) Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri”. (Liber Esther 3, 15)

  • “Vade et congrega omnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo, pereo”. (Liber Esther 4, 16)

  • Suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo. (Liber Iob 22, 22)

  • quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus, (Liber Iob 28, 26)

  • Deus meus, eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui. (Liber Psalmorum 71, 4)

  • Constituit testimonium in Iacob et legem posuit in Israel; quanta mandaverat patribus nostris nota facere ea filiis suis, (Liber Psalmorum 78, 5)

  • Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint, (Liber Psalmorum 89, 31)

  • Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne. (Liber Psalmorum 119, 29)

  • HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper. (Liber Psalmorum 119, 33)

  • Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. (Liber Psalmorum 119, 34)

  • Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 119, 44)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina