Found 5078 Results for: Pro
Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. (Epistula I Ioannis 5, 16)
propter veritatem, quae permanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum. (Epistula II Ioannis 1, 2)
Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus. (Epistula II Ioannis 1, 7)
Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet. (Epistula II Ioannis 1, 9)
Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua. (Epistula III Ioannis 1, 2)
pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. (Epistula III Ioannis 1, 7)
Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit. (Epistula III Ioannis 1, 10)
spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. (Epistula III Ioannis 1, 14)
Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide. (Epistula Iudae 1, 3)
fluctus feri maris despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est. (Epistula Iudae 1, 13)
Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens: “Ecce venit Dominus in sanctis milibus suis (Epistula Iudae 1, 14)
Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est. (Apocalypsis Ioannis 1, 3)