Found 67 Results for: Prope
Sed quid dicit? “Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus. (Epistula ad Romanos 10, 8)
Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. (Epistula ad Ephesios 2, 13)
Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope; (Epistula ad Ephesios 2, 17)
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope. (Epistula ad Philippenses 4, 5)
Dicendo “novum” veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. (Epistula ad Hebraeos 8, 13)
Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est. (Apocalypsis Ioannis 1, 3)
Et dicit mihi: “Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est! (Apocalypsis Ioannis 22, 10)