1. Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem.

2. Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam;

3. ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti;

4. finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.

5. Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “Qui fecerit homo, vivet in eis”.

6. Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere;

7. aut: “Quis descendet in abyssum?”, hoc est Christum ex mortuis revocare.

8. Sed quid dicit? “Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus.

9. Quia si confitearis in ore tuo: “Dominum Iesum!”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.

10. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem.

11. Dicit enim Scriptura: “Omnis, qui credit in illo, non confundetur”.

12. Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum:

13. Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

14. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?

15. Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: “Quam speciosi pedes evangelizantium bona”.

16. Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “Domine, quis credidit auditui nostro?”.

17. Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

18. Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

19. Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo”.

20. Isaias autem audet et dicit: “Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant”.

21. Ad Israel autem dicit: “Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem”.





“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina