Found 360 Results for: Respondit
Ait: “Tu es filius meus Esau?”. Respondit: “Ego sum”. (Liber Genesis 27, 24)
Dixitque illi Isaac pater eius: “Quis enim es tu?”. Qui respondit: “Ego sum filius tuus primogenitus Esau”. (Liber Genesis 27, 32)
Respondit Isaac: “Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam?”. (Liber Genesis 27, 37)
respondit: “Vere os meum es et caro mea!”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, (Liber Genesis 29, 14)
Respondit Laban: “Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me”. (Liber Genesis 29, 19)
Respondit Laban: “Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias. (Liber Genesis 29, 26)
Cui iratus respondit Iacob: “Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris?”. (Liber Genesis 30, 2)
Illa respondit: “Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas?”. Ait Rachel: “Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 15)
At ille respondit: “Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis facti sint greges tui. (Liber Genesis 30, 29)
Respondit Iacob: “Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres filias tuas a me. (Liber Genesis 31, 31)
Respondit ei Laban: “Filiae filiae meae et filii filii mei et greges greges mei et omnia, quae cernis, mea sunt; et filiabus meis quid possum facere illis hodie et filiis earum, quos genuerunt? (Liber Genesis 31, 43)
Dixitque: “Dimitte me, iam enim ascendit aurora”. Respondit: “Non dimittam te, nisi benedixeris mihi”. (Liber Genesis 32, 27)