1. Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: “Da mihi liberos, alioquin moriar”.

2. Cui iratus respondit Iacob: “Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris?”.

3. At illa: “Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios”.

4. Deditque illi Bilham famulam suam in coniugium. Quae,

5. ingresso ad se Iacob, concepit et peperit filium.

6. Dixitque Rachel: “Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium”; et idcirco appellavit nomen illius Dan.

7. Rursumque Bilha famula Rachel concepit et peperit Iacob alterum filium, et

8. ait Rachel: “Certamina Dei certavi cum sorore mea et invalui”; vocavitque eum Nephthali.

9. Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem.

10. Quae peperit Iacob filium.

11. Dixitque Lia: “Feliciter!”; et idcirco vocavit nomen eius Gad.

12. Peperit quoque Zelpha ancilla Liae Iacob alterum filium.

13. Dixitque Lia: “Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres”; propterea appellavit eum Aser.

14. Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: “Da mihi partem de mandragoris filii tui”.

15. Illa respondit: “Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas?”. Ait Rachel: “Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui”.

16. Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei”. Dormivitque cum ea nocte illa.

17. Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum

18. et ait: “Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo”; appellavitque nomen illius Issachar.

19. Rursum Lia concepit et peperit Iacob sextum filium

20. et ait: “Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios”; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.

21. Post quem peperit filiam nomine Dinam.

22. Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit vulvam illius.

23. Quae concepit et peperit filium dicens: “Abstulit Deus opprobrium meum”;

24. et vocavit nomen illius Ioseph dicens: “Addat mihi Dominus filium alterum!”.

25. Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: “Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam.

26. Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem, qua servivi tibi”.

27. Ait illi Laban: “Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te.

28. Constitue mercedem tuam, quam dem tibi”.

29. At ille respondit: “Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis facti sint greges tui.

30. Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae?”.

31. Dixitque Laban: “Quid tibi dabo?”. At ille ait: “Nihil mihi dabis; si feceris, quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua.

32. Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea.

33. Respondebitque mihi cras iustitia mea; quando veneris, ut inspicias mercedem meam, omnia, quae non fuerint varia et maculosa in capris et furva in ovibus, furti me arguent”.

34. Dixit Laban: “Gratum habeo, quod petis!”.

35. Et separavit in die illo hircos striatos atque maculosos et omnes capras varias et maculosas, omne, in quo album erat, et omne furvum in ovibus, et tradidit in manu filiorum suorum.

36. Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat reliquos greges Laban.

37. Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quae spoliata fuerant, candor appareret.

38. Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent.

39. Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa.

40. Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban.

41. Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent.

42. Quando vero pecora debilia erant, non ponebat eas. Factaque sunt debilia Laban et robusta Iacob;

43. ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.





“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina