Found 103 Results for: Verumtamen

  • et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus”. (Liber I Regum 11, 39)

  • Excelsa autem non abstulit; verumtamen cor Asa perfectum erat coram Domino cunctis diebus suis. (Liber I Regum 15, 14)

  • Reliqua autem omnium gestorum Asa et universa fortitudo eius et cuncta, quae fecit, et civitates, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes; (Liber I Regum 15, 23)

  • Ad quam Elias ait: “Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. (Liber I Regum 17, 13)

  • Verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque Aserae quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel”. (Liber I Regum 18, 19)

  • Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis. (Liber I Regum 22, 44)

  • Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis. (Liber II Regum 3, 3)

  • Verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecerat Israel, non recessit; nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel et in Dan. (Liber II Regum 10, 29)

  • Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. (Liber II Regum 12, 4)

  • Verumtamen non fiebant pelves argenteae templi Domini et cultri et paterae et tubae, omne vas aureum et argenteum, de pecunia, quae inferebatur in templum Domini; (Liber II Regum 12, 14)

  • Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in Samaria. (Liber II Regum 13, 6)

  • Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater suus, fecit, (Liber II Regum 14, 3)


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina