Found 103 Results for: Verumtamen

  • Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos. (Prophetia Osee 4, 4)

  • Et dixit Ephraim: “Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi”. (Prophetia Osee 12, 9)

  • Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae; verumtamen conterens non conteram domum Iacob, dicit Dominus. (Prophetia Amos 9, 8)

  • Et ego dixi: “Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum”. (Prophetia Ionae 2, 5)

  • Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum. (Prophetia Michaeae 3, 8)

  • Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas. (Prophetia Sophoniae 3, 7)

  • Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis””. (Prophetia Zachariae 1, 6)

  • Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 22)

  • Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi”. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 24)

  • Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit! (Evangelium secundum Matthaeum 18, 7)

  • Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 39)

  • Dicit illi Iesus: “Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina