Found 130 Results for: fidem salutis

  • Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”. (Liber Genesis 21, 23)

  • Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini. (Liber I Samuelis 26, 23)

  • Deus meus, rupes mea, in quam confugiam, scutum meum et cornu salutis meae! Munimentum meum et refugium meum. Salvator meus, de violentia liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 3)

  • Dedisti mihi clipeum salutis tuae, et exauditio tua magnificavit me. (Liber II Samuelis 22, 36)

  • Vivit Dominus, et benedicta petra mea, et exaltetur Deus, petra salutis meae. (Liber II Samuelis 22, 47)

  • et ait: “Aperi fenestram orientalem”. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: “Iace sagittam!”. Et iecit. Et ait Eliseus: “Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam”. (Liber II Regum 13, 17)

  • Post quae et huiuscemodi fidem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere. (Liber II Paralipomenon 32, 1)

  • Qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther et scire volens quid ei accideret. (Liber Esther 2, 11)

  • Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus. (Liber Psalmorum 18, 3)

  • Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me. (Liber Psalmorum 18, 36)

  • Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae. (Liber Psalmorum 18, 47)

  • Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius. (Liber Psalmorum 20, 7)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina