Found 36 Results for: honorem

  • In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 5)

  • Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: “Attendite ab omni iniquo”. (Liber Ecclesiasticus 17, 11)

  • Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 37, 29)

  • Principes manu eorum suspensi sunt; facies senum honorem non habuerunt. (Lamentationes 5, 12)

  • si autem somnium et coniecturam eius narraveritis, praemia et dona et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi”. (Prophetia Danielis 2, 6)

  • In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei maiestas mea et splendor meus reversa sunt ad me; et optimates mei et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo constitutus sum, et magnificentia amplior addita est mihi. (Prophetia Danielis 4, 33)

  • O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)

  • Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis”. (Prophetia Danielis 13, 50)

  • ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 44)

  • his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam; (Epistula ad Romanos 2, 7)

  • An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam? (Epistula ad Romanos 9, 21)

  • Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. (Epistula ad Romanos 13, 7)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina