Found 2367 Results for: in Israel
Dixit autem ad eum Dominus: “Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel; (Actus Apostolorum 9, 15)
Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus. (Actus Apostolorum 10, 36)
Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; (Actus Apostolorum 13, 17)
Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, (Actus Apostolorum 13, 23)
praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. (Actus Apostolorum 13, 24)
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum”. (Actus Apostolorum 28, 20)
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; (Epistula ad Romanos 9, 6)
Isaias autem clamat pro Israel: “Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. (Epistula ad Romanos 9, 27)
Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)
Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo”. (Epistula ad Romanos 10, 19)
Ad Israel autem dicit: “Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem”. (Epistula ad Romanos 10, 21)
Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel: (Epistula ad Romanos 11, 2)