Found 774 Results for: ipse

  • Dixitque ei: “Qualis est forma eius?”. Quae ait: “Vir senex ascendit et ipse amictus est pallio”. Intellexit Saul quod Samuel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit. (Liber I Samuelis 28, 14)

  • Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim. Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel. (Liber I Samuelis 29, 11)

  • Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. (Liber I Samuelis 30, 9)

  • Persecutus est autem David ipse et quadringenti viri; et reliqui substiterunt: ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor. (Liber I Samuelis 30, 10)

  • et qui in Hebron et reliquis locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius. (Liber I Samuelis 30, 31)

  • Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo. (Liber I Samuelis 31, 5)

  • Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. (Liber II Samuelis 7, 13)

  • Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum. (Liber II Samuelis 7, 14)

  • Et ait rex: “Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis?”. Respondit mulier et ait: “Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dextram nec ad sinistram potest deviari ab omnibus his, quae locutus est dominus meus rex; servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec; (Liber II Samuelis 14, 19)

  • Ait autem Absalom: “Vocate et Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat”. (Liber II Samuelis 17, 5)

  • Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: congregetur ad te universus Israel a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu ipse gradieris in proelium; (Liber II Samuelis 17, 11)

  • David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnis vir Israel cum eo. (Liber II Samuelis 17, 24)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina