Fondare 774 Risultati per: ipse
Dixitque ei: “Qualis est forma eius?”. Quae ait: “Vir senex ascendit et ipse amictus est pallio”. Intellexit Saul quod Samuel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit. (Liber I Samuelis 28, 14)
Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim. Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel. (Liber I Samuelis 29, 11)
Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. (Liber I Samuelis 30, 9)
Persecutus est autem David ipse et quadringenti viri; et reliqui substiterunt: ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor. (Liber I Samuelis 30, 10)
et qui in Hebron et reliquis locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius. (Liber I Samuelis 30, 31)
Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo. (Liber I Samuelis 31, 5)
Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. (Liber II Samuelis 7, 13)
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum. (Liber II Samuelis 7, 14)
Et ait rex: “Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis?”. Respondit mulier et ait: “Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dextram nec ad sinistram potest deviari ab omnibus his, quae locutus est dominus meus rex; servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec; (Liber II Samuelis 14, 19)
Ait autem Absalom: “Vocate et Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat”. (Liber II Samuelis 17, 5)
Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: congregetur ad te universus Israel a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu ipse gradieris in proelium; (Liber II Samuelis 17, 11)
David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnis vir Israel cum eo. (Liber II Samuelis 17, 24)