Found 34 Results for: loquor

  • Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos, (Liber Ieremiae 32, 42)

  • Respondit autem Ieremias: “Non te tradent; audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua. (Liber Ieremiae 38, 20)

  • Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quaecumque ego do tibi”. (Prophetia Ezechielis 2, 8)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. (Prophetia Ezechielis 3, 10)

  • Et dixit ad me Dominus: “Fili hominis, pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus eius; et pones cor tuum in introitu templi et in omni exitu sanctuarii (Prophetia Ezechielis 44, 5)

  • et dixit ad me: “Daniel, vir desideriorum, intellege verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te”. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)

  • “Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te”. (Prophetia Ionae 3, 2)

  • Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 13)

  • Dicit ei Iesus: “Ego sum, qui loquor tecum”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 26)

  • Dicebant ergo ei: “Tu quis es?”. Dixit eis Iesus: “In principio: id quod et loquor vobis! (Evangelium secundum Ioannem 8, 25)

  • Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 26)

  • Dixit ergo eis Iesus: “Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. (Evangelium secundum Ioannem 8, 28)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina