Found 34 Results for: loquor
Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 38)
Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 50)
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua. (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)
Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 13)
Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est. (Actus Apostolorum 26, 26)
An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? (Epistula ad Romanos 7, 1)
Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico: (Epistula I ad Corinthios 10, 15)
Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor; (Epistula I ad Corinthios 14, 18)
Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; ad reverentiam vobis loquor. (Epistula I ad Corinthios 15, 34)
Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriationis. (Epistula II ad Corinthios 11, 17)