Found 262 Results for: manna caeli

  • Sicuti enumerari non possunt stellae caeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos”. (Liber Ieremiae 33, 22)

  • et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae. (Liber Ieremiae 34, 20)

  • sed facientes faciemus omne verbum, quod egressum est de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri in urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus. (Liber Ieremiae 44, 17)

  • Ex eo autem tempore, quo cessavimus sacrificare reginae caeli et libare ei libamina, indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus. (Liber Ieremiae 44, 18)

  • Quod si nos sacrificamus reginae caeli et libamus ei libamina, numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad effingendum eam et libandum ei libamina?”. (Liber Ieremiae 44, 19)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes: “Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina”. Implete vota vestra et opere perpetrate ea. (Liber Ieremiae 44, 25)

  • et inducam super Elam quattuor ventos a quattuor plagis caeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Elam. (Liber Ieremiae 49, 36)

  • Et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia, quae in eis sunt, quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 48)

  • COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. (Lamentationes 4, 19)

  • et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis et pro vita Balthasar filii eius, ut sint dies eorum, sicuti sunt dies caeli super terram; (Liber Baruch 1, 11)

  • qui in avibus caeli ludunt, (Liber Baruch 3, 17)

  • Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae. (Liber Baruch 6, 53)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina