Found 262 Results for: manna caeli

  • Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense, in quinta men sis, cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei. (Prophetia Ezechielis 1, 1)

  • Et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminum tuorum. Super faciem terrae cades; non colligeris neque congregaberis. Bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 29, 5)

  • Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae campi, et sub umbra illius habitabat universa multitudo gentium; (Prophetia Ezechielis 31, 6)

  • Super ruinam eius habitabunt omnia volatilia caeli, et in ramis eius erunt universae bestiae campi, (Prophetia Ezechielis 31, 13)

  • et proiciam te in terram, super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias universae terrae; (Prophetia Ezechielis 32, 4)

  • omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 8)

  • et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile, quod movetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terrae; et subvertentur montes, et cadent rupes, et omnis murus in terram corruet. (Prophetia Ezechielis 38, 20)

  • ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 18)

  • Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est, et benedixit Daniel Deo caeli (Prophetia Danielis 2, 19)

  • Tu rex regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi; (Prophetia Danielis 2, 37)

  • et omnia, in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli, dedit in manu tua et te dominum universorum constituit: tu es caput aureum. (Prophetia Danielis 2, 38)

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum. (Prophetia Danielis 2, 44)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina