Found 74 Results for: nostrae

  • quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala gentis nostrae et sanctorum. (Liber I Maccabaeorum 3, 59)

  • et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur. (Liber I Maccabaeorum 6, 24)

  • Et ait Iudas: “Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae”. (Liber I Maccabaeorum 9, 10)

  • “Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae; (Liber I Maccabaeorum 9, 29)

  • Sed et nos rescribimus vobis. Pecora vestra et possessiones vestrae nostrae sunt; et, quae nostra, vestra sunt. Mandamus itaque, ut annuntient vobis secundum haec”. (Liber I Maccabaeorum 12, 23)

  • “Non enim aetati nostrae dignum est fingere, ut multi adulescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad morem alienigenarum (Liber II Maccabaeorum 6, 24)

  • Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus; (Liber II Maccabaeorum 7, 37)

  • Et, his dictis, abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum, qui semper propugnator fuit gentis nostrae, haec dicentes: (Liber II Maccabaeorum 14, 34)

  • Capite nobis vulpes, vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, nam vineae nostrae florescunt. (Canticum Canticorum 2, 15)

  • Soror nostra parva et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die, quando alloquenda est? (Canticum Canticorum 8, 8)

  • Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: “Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis. (Liber Sapientiae 2, 1)

  • nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. (Liber Sapientiae 2, 9)


“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina