Found 74 Results for: nostrae

  • in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex! (Actus Apostolorum 26, 7)

  • Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae. (Actus Apostolorum 27, 20)

  • Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 6)

  • Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)

  • Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis, (Epistula II ad Corinthios 4, 17)

  • Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum. (Epistula II ad Corinthios 8, 24)

  • — nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes (Epistula II ad Corinthios 10, 4)

  • qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. (Epistula ad Ephesios 1, 14)

  • in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri. (Epistula ad Ephesios 2, 3)

  • qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia. (Epistula ad Philippenses 3, 21)

  • Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal vatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae, (Epistula I ad Timotheum 1, 1)

  • Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum, (Epistula ad Hebraeos 3, 1)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina