Found 130 Results for: surrexit

  • Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. (Liber II Samuelis 17, 22)

  • Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam in civitatem suam et, disposita domo sua, laqueo se suspendit et interiit; et sepultus est in sepulcro patris sui. (Liber II Samuelis 17, 23)

  • Surrexit ergo rex et sedit in porta, et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta; venitque universa multitudo coram rege. Israel autem fugerat in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 19, 9)

  • Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad propheten, videntem David, dicens: (Liber II Samuelis 24, 11)

  • Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris. (Liber I Regum 1, 50)

  • Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia. Et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum; positus quoque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius. (Liber I Regum 2, 19)

  • Et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth. (Liber I Regum 2, 40)

  • Factum est autem cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini; utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat in caelum. (Liber I Regum 8, 54)

  • Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. (Liber I Regum 11, 40)

  • Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in Thersa; cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est. (Liber I Regum 14, 17)

  • Surrexit et abiit Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: “Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam”. (Liber I Regum 17, 10)

  • Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam. (Liber I Regum 21, 16)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina