Found 130 Results for: surrexit

  • Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: “Descende cum eo, ne timeas”. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (Liber II Regum 1, 15)

  • Porro mater pueri ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te”. Surrexit ergo et secutus est eam. (Liber II Regum 4, 30)

  • Qui surrexit nocte et ait ad servos suos: “Dico vobis quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes: “Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos viventes, et tunc civitatem ingredi poterimus””. (Liber II Regum 7, 12)

  • Quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim septem annis. (Liber II Regum 8, 2)

  • Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et populus fugit in tabernacula sua. (Liber II Regum 8, 21)

  • Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini, super Israel. (Liber II Regum 9, 6)

  • Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam; cumque esset ad Betheced Pastorum in via, (Liber II Regum 10, 12)

  • Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. (Liber II Regum 11, 1)

  • Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi. (Liber II Regum 23, 25)

  • Et surrexit Ieroboam filius Nabat servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum; (Liber II Paralipomenon 13, 6)

  • Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israel. (Liber II Paralipomenon 21, 4)

  • Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes duces curruum eius. (Liber II Paralipomenon 21, 9)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina