Found 168 Results for: Castra
Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo. (Liber Psalmorum 26, 3)
Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in præliis, et protegebat castra gladio suo. (Liber I Maccabaeorum 3, 3)
Et præparavit se: et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël. (Liber I Maccabaeorum 3, 15)
Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde: (Liber I Maccabaeorum 3, 27)
Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum. (Liber I Maccabaeorum 3, 41)
Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum. (Liber I Maccabaeorum 3, 57)
Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte, (Liber I Maccabaeorum 4, 1)
ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant illis duces. (Liber I Maccabaeorum 4, 2)
Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit: et quærebat eos in montibus, quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis. (Liber I Maccabaeorum 4, 5)
et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prælium. (Liber I Maccabaeorum 4, 7)
Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. (Liber I Maccabaeorum 4, 20)
Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris. (Liber I Maccabaeorum 4, 29)