Found 168 Results for: Castra

  • Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc: (Liber I Maccabaeorum 11, 73)

  • Et misit speculatores in castra eorum: et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte. (Liber I Maccabaeorum 12, 26)

  • Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam quæ ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant. (Liber I Maccabaeorum 13, 20)

  • Et abiit, et percussit castra Demetrii: et comprehendit eum, et duxit eum ad Arsacem, et posuit eum in custodiam. (Liber I Maccabaeorum 14, 3)

  • Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet: (Liber I Maccabaeorum 15, 25)

  • Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ: et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. (Liber I Maccabaeorum 15, 39)

  • Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum. (Liber I Maccabaeorum 16, 6)

  • Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 16, 8)

  • summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt. (Liber II Maccabaeorum 13, 16)

  • et Bethsuræ, quæ erat Judæorum præsidium munitum, castra admovebat: sed fugabatur, impingebat, minorabatur. (Liber II Maccabaeorum 13, 19)

  • Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit, et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio: (Liber Sapientiae 19, 7)

  • Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini: (Liber Ecclesiasticus 48, 24)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina